Hľadaný výraz: Mt 6,2-18, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
2 Cum ergo facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. 3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, 4 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. 5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. 6 Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et, clauso ostio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. 7 Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur. 8 Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatis eum. 9 Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, 10 adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. 11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie; 12 et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; 13 et ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a Malo. 14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis; 15 si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra. 16 Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; demoliuntur enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. 17 Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava, 18 ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

1

mail   print   facebook   twitter